Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.05A fra Domenico Buonvicini
10 March 1491
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.05A fra Domenico Buonvicini
10 March 1491
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.05A fra Domenico Buonvicini
10 March 1491
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.05A fra Domenico Buonvicini
10 March 1491
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Edizioni

Edizioni

Dilectissime frater in Christo Iesu, pax et gaudium in Spiritu Sancto. Res nostrae prospere succedunt. Deus enim mirabiliter operatur, quamquam magnas apud maiores contraditiones patiamur; quas cum veneris et ad nos redieris per ordinem enarrabo. Nunc vero non expedit talia scribere. Dubitaverunt multi, et adhuc aliqui in ambiguo sunt, ne mihi sicut et fratri Bernardino accidat. Res nostra certe non fuit sine periculo in hac parte, sed semper speravi in Domino; sciens quia cor regis in manu Domini: quocumque voluerit vertet illud. Confido in Domino quod magnos fructus faciet per os nostrum, nam et me quotidie consolatur et pusillanimem per voces spirituum suorum confortat; qui mihi saepe dicunt: Ne timeas; loquere fiducialiter quicquid Dominus inspiraverit, quia Dominus tecum est; scribae et pharisei pugnant contra te, sed non perficient. Tu etiam confortare et esto robustus, quia res nostrae prospere succedunt. Ne turberis si in hac civitate multi non occurrunt ad praedicationes; sufficit enim talia paucis nuntiasse. In semine enim parvo magna virtus est.

Frater Iulianus et soror mittunt salutes; quae dicit te non debere timere, quia Dominus tecum est. Ego saepissime denuntio renovationem Ecclesiae et tribulationes futuras, non absolute sed semper cum fundamento Scripturarum; taliter quod nullus potest me reprehendere, nisi qui non vult rette ambulare. Comes semper in Domino augetur et saepe venit ad nostras praedicationes. Elemosinas mittere non possum; quamvis enim pecuniae Comitis venerint, tamen oportet ad hoc modicum expectare, propter bonas causas. Cetera quae scribis facere conabor. Brevis sum quia tempus fluit. Commenda me patri Priori et Lectori et fratri Georgio et fratri Cosmo et ceteris. Omnes bene valemus, praesertim nostri angeli qui se tibi commendant. Vale et ora pro me. Expecto tuum adventum cum desiderio magno, ut possim tibi narrare mirabilia Domini. Ex Florentia, die x martii 1490.

Hieronymus.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

© 2026

STUDIO FRATESCO

Tutti i diritti riservati

NEWSLETTER

Ricevi notizie sulle nuove traduzioni e pubblicazioni dell’Opera Savonaroliana.