Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.21A papa Alessandro VI
31 July 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.21A papa Alessandro VI
31 July 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.21A papa Alessandro VI
31 July 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.21A papa Alessandro VI
31 July 1495
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Edizioni

Edizioni

Beatissime Pater, post pedum obscula beatorum. Etsi maiorum semper mandatis obtemperandum esse novi, cum scriptum sit: « Qui vos audit, me audit », scio tamen eorum potius mentem quam verba pensanda. Unde in capitulo Si quando extra, De rescriptis, ut tenet Sanctitas Vestra, ex textu Alexandri III antiqui antecessoris vestri, rescriptum ad Archiepiscopum Ravennatem in hunc modum: « Qualitatem negocii, pro quo tibi scribitur, diligenter considerans, aut mandatum nostrum reverenter adimpleas, aut per literas tuas quare adimplere non possis rationabilem causam praetendas; quia patienter sustinebimus, si non feceris quod prava nobis fuerit insinuatione suggestum ». Ego igitur, qui dudum cupio visere Romam, quam nunquam vidi, ut limina Apostolorum Petri et Pauli aliorumque Sanctorum reliquias, ac Beatitudinem Vestram coram venerari queam; maiori nunc succensus sum desiderio ex occasione mandati Sanctitatis Vestrae, quae minimum vermiculum ad se vocari dignata est. Tamen quia plurima obstant, causas illi rationabiles afferre conabor; ut sciat me necessitate, non voluntate detineri, quominus in praesentia paream mandatis a me libentissime ac reverenter subsceptis.

Primum igitur vetat corporis infirmitas, febris scilicet et dissenteriae, quas modo passus sum. Deinde propter assiduos corporis et animi aestus, pro huius civitatis salute hoc praesertim anno subsceptos, adeo stomaco ceterisque vitalibus membris debilitatus, ut aliquid laboris amplius tolerare nequeam; quin immo a praedicationibus et studiis ipsis abstinere oportet ex consilio medicorum, quorum atque aliorum omnium communi sententia, nisi opportunis remediis me curandum tradidero, brevi mortis periculum incurram. Cum civitatem hanc a non mediocri sanguinis effusione et a multis aliis noxiis, mea opera, Dominus liberaverit et ad concordias legesque sanctas revocaverit, infesti facti sunt mihi, tam in civitate quam extra, iniqui homines, cum cives tum alienigenae, sanguinem humanum sitientes, qui extollere cornum suum, et in praedam atque servitutem civitatem hanc occupare ardentissime affectabant; et oppinione sua frustrati, vehementissime mihi irati, odio habuerunt me gratis: saepe quoque, nunc veneno nunc gladio, in perditionem meam conspirarunt, ita ut extra limen sine custodibus tute ferre pedem non possim. Atque ideo, ubi me ad Regem Francorum contuli, licet fidissima custodia munitum, non passi sunt cives hii, qui rempublicam suam diligunt, me suae iurisdictionis limites transiri. Et quamquam in Domino confido, tamen, ne tentare Deum videar, debitas cautiones non contemnendas iudicavi; cum scriptum sit: Si vos persecuti sunt in unam civitatem, fugite in aliam.

Insuper nova haec civitatis reformatio, quam Dominus operatus est, infirmas adhuc radices habet; et nisi quotidie roboretur et elimetur, facile, anelantibus pessimis hominibus, detrimentum et eversionem incurreret. Cum itaque, iudicio omnium prudentium et proborum virorum, discessus meus maximae iacturae huic populo et modicae istic utilitatis foret; credo Sanctitatem Vestram exigui temporis dilationem non moleste habituram, dum hic coeptum perficiatur opus, cuius gratia haec impedimenta, ne proficiscar, nutu divino accidisse equidem certus sum: non enim est voluntas Dei ut ad praesens hinc abeam.

Spero autem brevi tempore adfuturum, quo ex voto Sanctitatis Vestrae Romam cum ampliori apostolatus ipsius satisfactione venire me licere. Quod si forte nunc de rebus futuris circa Italiae excidium et Ecclesiae renovationem, a me publice praedicatis, Sanctitas Vestra certior fieri optat; ex libello quem modo imprimendum curavi, eadem plane scire poterit, et quamprimum perfectum erit opus, Sanctitati Vestrae mictendum ad eam tradam; ex quo quicquid a me audire possit plenissime accipiet. Nec enim alia [quam] in eo continentur mihi profari concessum: sola enim quae praecepta sunt exposui; quae autem in archa habenda sunt, nulli mortalium aperiri fas est. Illa autem edere scriptis procuravi, ut constet universo orbi, si minus eadem successissent, me falsum fuisse prophetam; si vero iuxta pronuntiata evenerint, gratiae agantur Deo salvatori nostro qui eam de salute nostra sollicitudinem habere ostendit, ut neminem, si fieri possit, perire velit in aeternum.

Demum rogo Beatitudinem Vestram, ut excusationes meas verissimas et manifestas ita admictat, ut sibi persuasum habeat me nihil magis optare quam eidem parere et obsequi, et non me supra vires meas ulterius gravet. Egomet mihi stimulus ero cum primum, sublatis iustis impedimentis, satisfacere potero ipsi B. V. Cui me humillime commendo. Ex conventu S. Marci Florentiae, ultima iulii mccccxcv.

Beatitudinis Vestrae devotus filius et servus
Frater Hieronymus de Ferraria
Ordinis Praedicatorum.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

© 2026

STUDIO FRATESCO

Tutti i diritti riservati

NEWSLETTER

Ricevi notizie sulle nuove traduzioni e pubblicazioni dell’Opera Savonaroliana.