Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.23A papa Alessandro VI
29 (?) September 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.23A papa Alessandro VI
29 (?) September 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.23A papa Alessandro VI
29 (?) September 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.23A papa Alessandro VI
29 (?) September 1495
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Edizioni

Edizioni

Beatissime Pater, post pedum oscula beatorum. Exhibitae fuerunt pridie conventui nostro literae Sanctitatis Vestrae in forma brevis, quibus conventum hunc et conventum Sancti Dominici apud Faesulas Congregationi Lombardiae se reunisse intimabat, et fratrem Dominicum de Piscia et fratrem Thomam de Businis de Florentia et fratrem Silvestrum de Florentia Bononiam proficisci Sanctitas Vestra praecipiebat, idque ideo factum fore, quod ego ipse Hieronymus multa fatua atque scandalum in ecclesia Dei facile paritura contra canonicas sanctiones dixerim et scripserim et publice populo praedicaverim, causamque meam cognitioni et punitioni Generalis Vicarii dictae Congregationis Lombardiae per alias suas literas committebat. Quas literas bono animo et ea qua decuit reverentia suscepimus, dum Sanctitatem Vestram de statu sanctae Ecclesiae et de salute animarum nostrarum sollicitam ostendunt. Sed doluimus ac dolemus vehementer, quod eo usque processerit malitia hominum, ut sint qui etiam summo Pontifici ac Christi in terris Vicario res tam falsas tamque perverse interpretatas suggerere non formidaverint. Et quia praefatarum literarum serie constat totius huius rei effectum a me, assertae culpae causa, proficisci, parcet mihi benigne Sanctitas Vestra, si ego, tanquam is, a quo dicitur oriri haec tempestas, ei, in maximis rebus occupatissimae, verba faciam longiora, per quae simplex innocentia mea, gestorum veritas atque sinceritas, boni secuti et qui sequi sperantur effectus a falsis interpretationibus, assertionibus et suggestionibus defendantur. Nec hoc erit difficile, quia ego palam locutus sum mundo et semper docui in ecclesia et in templo, quo omnes christiani conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Hic simplicitatis meae et probatae doctrinae tot millia testium habeo, ut nullo pacto me apud Sanctitatem Vestram dubitem causam nostram sine ulla prorsus difficultate defensurum, ut enim ait Philosophus: verum vero consonat, falso autem omnia dissonant.

Suggesserunt itaque in primis Sanctitati Vestrae, ut in eius literis patet, me novitate pravi dogmatis delectatum etc., quod falsum esse clarum est. Publice enim scitur me nullum pravum dogma sequi nec praedicare, sed sanctas scripturas duntaxat et sanctos doctores; et in publica praedicatione saepe dixisse et in scriptis reliquisse me et omnia mea correctioni Sanctae Romanae Ecclesiae submittere. Et hoc idem, ni fallor, Sanctitati Vestrae scripsi in quibusdam meis literis, de quibus ipsa etiam facit mentionem in brevi quoddam Sanctitatis Vestrae ad me misso. Si quis autem dicat quod praedicere futura est novum dogma, falsum est, quia hoc semper fuit in ecclesia Domini Dei, ut patet discurrendo Scripturas et historias ecclesiasticas. Nihil enim obest religioni christianae praedicere futura, dummodo non sint contra fidem, vel bonos mores, vel rationem naturalem, nec unquam hoc fuit aliqua lege prohibitum nec prohiberi potest. Hoc enim esset Deo imponere legem, qui dicit, Amos, tertio: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas. Secundo, quia in praedictis literis dicitur et in eam mentis insaniam Italicarum rerum commutatione deductum etc., hoc etiam manifeste est falsum, et ab omnibus scitur, quia praeterierunt quinque anni, quibus haec praedixi, immo plures etiam quam decem anni iam sunt. Non ergo sum deductus ad hoc propter commutationem Italicarum rerum. Tertio dicitur et se missum a Deo etc. Hoc quoque falsum esse sciunt omnes qui me audierunt, quia hoc nunquam dixi. Immo in scriptis meis, quae ab omnibus legi possunt, scripsi quod eram missus a praelatis meis, sicut et fere omnes alii praedicatores, sed nunquam dixi quod a solo Deo missus sum, ut testes sunt multa milia hominum. Quarto dicitur: et cum Deo loqui etc. Hoc etiam nunquam expresse dixi, nec unquam utor tali modo loquendi, ut testis est universus populus florentinus. Quod etiam si dixissem, in nullam propter hoc incurrerem poenam; non enim invenitur in aliquo loco Scripturae, nec in toto corpore iuris canonici, nec civilis, nec in aliquo authentico libro, quod qui dicit se cum Deo loqui, puniatur. Stultum etiam esset et impium facere talem legem, cum nullus possit Deo imponere legem; potest enim ipse loqui cum quibus vult, et eis praecipere, ut dicant: haec dicit Dominus etc., sicut Prophetae faciebant.

Item suggesserunt me dixisse Christum Iesum Crucifixum et Deum mentiri, si ego mentior, cum neque hoc absolute dixerim, quasi voluerim me aequiparare Deo, sed in casu tantum, verbi gratia, si quis diceret: Erunt signa in sole et luna et stellis, et deinde addat: Si ego mentior, Christus quoque mentitur. Numquid hoc est execrabile adiurationis genus? Ita ego aliquam veritatem quam locutus est Christus cum aliquando dixissem, subiunxi: Si ego mentior, et Christus etc.

Item in brevi subsequitur: extra statum salutis quemquam fieri, vanis illius assertionibus non credentem etc. Hoc quoque ego nunquam dixi, sed bene hoc modo locutus sum: Quod cum sciam multa quae praedixi esse a Deo, qui obstinato animo non vult eis credere, sed statuit omnino contradicere, signum est quod hic est extra gratiam: quoniam, ut dixi, gratia, lumen fidei, semper inclinat ad veritatem. Ideo, qui est in gratia non potest esse contra veritatem quae a Deo est firmata. Verum qui nostris assertionibus non credunt, nec tamen obstinato animo contradicunt, dixi saepe et publice scripsi quod poterant esse in gratia et salvari. Contradicentes ergo non dixi quod peccarent, sed quod modo praedicto illorum contradictio erat signum privationis gratiae Dei in eis.

Praeterea ibidem dicitur, alia deinceps illum non minus inepta facere, dicere ac scribere, quae si praetereantur impune etc. Totus populus hic testis est me nec dicere nec facere inepta, nec scandalosa, sed quae magnae sunt virtutis et necessitatis in fructus multos et salutis animarum et ad pacem in civitate Florentina et ad reformationem spectantia. Et cum scriptum sit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, ego non solum duos vel tres, sed duo, vel tria millia vel etiam decem millia testium in medium adducam, cum quibus et ipsa opera, non a me, sed a Deo per me facta clamabunt probabuntque, me nunquam talia dixisse aut etiam similia, quae reprobi homines composuerunt adversum me.

Praeterea in ipso brevi sequitur: Cogitavimus longa cunctatione et diuturna patientia nostra efficere, fatuam illam suam propheticam professionem etc. Ego arbitror quod nullus homo mundi possit inveniri, qui audiverit unquam ex ore meo tam arrogans verbum, videlicet, ut dixerim me esse prophetam. Verum e contrario multa etiam millia iure poterunt testari me saepe dixisse non esse me prophetam, neque filium prophetae. Quod etiamsi dixissem, non video quare puniendus essem. Nulla enim lex damnat hominem quemquam, qui se dicat ex spiritu divino futura praedicere, nisi sub hoc velamine populum sollicitet ad malum vel haereses seminet, aut aliud quicquam mali faciat, ut scribitur Deuteronomii 13°, quae de me nullus dicere potest, ut notissimum est. Alias nullus posset surgere propheta in Ecclesia: et sic hoc donum prophetiae de ecclesia pelleretur, quod esset contra illud, Amos, tertio, superius allegatum: Non faciet Dominus Deus verbum, etc. et illud Proverb. 29: Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Quod si dicatur Deuteronomii 18 dictum est quod: Propheta, qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine aliorum Deorum, interficietur etc., respondeo quod dat signum veri prophetae paulo post, dicens quod si evenerit quod locutus est, verus propheta fuit, sin autem, falsus. Quod etiam non est sic intelligendum, videlicet nisi statim quod praedixit evenerit, interficiatur; alioquin fuerat interficiendus Isaias et Ieremias et alii prophetae multi et ipse Christus Dominus, quia multos annos vixerunt antequam venirent ea quae ab eis fuerant praedicta; imo etiam multa praedixerunt quae in vita eorum non evenerunt. Et ideo intelligere oportet, quod si aliquis dicit ex Spiritu Dei se futura praedicere, et ea praedicit quae non sunt contra fidem, nec contra canonicas scripturas, nec contra Ecclesiae catholicae doctrinam, expectandus est patienter eventus eorum, nec ille talis spernendus est, maxime ubi vita bona comes fuerit, quia Deus multos servos habet occultos. Ideo ait Apostolus: prophetias nolite spernere. Si autem tempore a propheta praefixo non venerint quae praedixit, tunc debet acriter argui, et sic lex ipsa intelligatur. Cum ergo iam multa quae praedixi evenerint, ut plurimi testes sunt, adhuc non sum arguendus, nec puniendus, quia illa futura praenuntiaverim. Si autem cetera tempore suo non evenerint, merito arguendus ero; certus sum autem quod evenient, nec ex eis unus apex praeteribit.

Praeterea sequitur: Et quae perturbationis causa in Ecclesia fuerant illius verba etc. Certe, Beatissime Pater, notissimum est non solum Florentiae, sed etiam, in diversis partibus Italiae, quod ex verbis meis secuta est pax in civitate Florentiae, quae si non fuisset secuta, tota Italia fuisset perturbata; quia civitas Florentia, seditionibus caedibusque tam intestinis quam externis agitata, caderat. Enim tunc Rex Franciae, cum toto exercitu, magnum universae Italiae incendium subministrasset. Quod si verbis meis adhibita fuisset fides, Italia hodie non hoc modo quateretur; nam eius praevidens afflictiones, licet a multis fuerim derisus, praenuntiavi gladium venturum et facile remedium pacis dedi, dicens illud solam esse poenitentiam. Unde Italia universa deberet Deo gratias agere pro me. Docui enim eam remedium tranquillitatis, quod quicquid servans Florentia iam habet quod non haberet, et si similiter tota hoc faceret Italia, gladius nequaquam per eam transiret. Quid enim nocere potest poenitentia? Nullus itaque vere testari potest me scandala ulla in ecclesia seminasse; ego autem innumeros testes habeo quod bona semina seminavi. Verum inimicus homo super seminavit zizaniam, et incidit in foveam quam fecit.

Subiungitur deinde: Subdola calliditate perversorum quorundam fratrum, factam scilicet fuisse separationem nostri conventus a patribus Lombardiae. Primo, quod perversos fratres eos vocandos esse, quos nulla prorsus notat infamia, imo qui in toto hoc populo sunt optimae famae, non potuerunt suggerere Sanctitati Vestrae nisi improbi homines. Mittat Sanctitas Vestra aliquem de suis fidelissimis, qui cives et populum interroget de fama fratrum S. Marci et S. Dominici apud Faesulas, et probabit atque clarius cognoscet, quantum apertum fuerit hoc eorum mendacium. Secundo, falsum est quod haec separatio fuerit impetrata a quibusdam solum, et non ab omnibus, ut publico patet instrumento. Tertio quia fuit impetrata non ut laxius et in libertate viveremus, sed strictius, ut effectus ipse demonstrat. Praeterea neque subdole fuit impetrata, cum causa haec longo tempore fuerit discussa et mature examinata, ut testis est reverendissimus Protector noster, Cardinalis Neapolitanus, qui hanc separationem sua prudentia impetravit. Nam iuxta tenorem nostrarum constitutionum haec provincia est a provincia Lombardiae distincta, et una alteri praeesse non debet. Propter pestem autem quandam diminutis fratribus in hac provincia, conventus Sancti Marci fuit per literas reverendissimi eiusdem Generalis Magistri unitus seu commendatus Congregationi Lombardiae. Deinde quidam prior, non vocatis fratribus aliis, impetravit breve, ut praedicti conventus Sancti Marci et Sancti Dominici de Faesulis et Sancti Dominici de Sancto Geminiano etiam auctoritate apostolica praedictae congregationi unirentur: quod quidem breve nullus dubitat nullius fuisse valoris, cum esset subreptitium. Quare, si, multiplicatis fratribus, auctoritate Sanctitatis Vestrae ad statum naturalem reversi sunt, non potest dici hoc esse fraudulenter factum, immo secundum tenorem constitutionum nostrarum.

Praeterea ibidem sequitur: nam licet; et infra: tamen non solum venire et nobis obedire recusavit etc. Hoc etiam falsum est. Quamvis enim mihi praeceperit Sanctitas Vestra ut eam adirem, literas tamen ad eam misi, rationabiles causas adducentes quibus tunc adire illam non poteram, iuxta illud capitulum Si quando extra, De rescriptis. Prima fuit, quia infirmus et valetudinarius eram, et periculo mortis me exposuissem. Secunda, quia adversarios habeo capitales et tales, ut iudicio omnium civium qui hoc sciunt, Romam non potuissem pervenire: et hoc est quasi publicum in civitate, unde non possum sine diligenti nec fida custodia domo egredi. Tertia fuit propter periculum civitatis, cuius regimen adhuc debile erat et nostris monitis adeo hactenus sustentatur et perficitur. In calce autem literarum rogavi Sanctitatem Vestram, ut hac vice mihi parceret, quia alias cum maiori satisfactione venire possum. Miror autem quod Sanctitas Vestra literas meas non habuerit, quarum copiam propter hoc et literis conventus nostri pridie ad Sanctitatem Vestram missis alligavimus, ut et ipsa videat quantum falso locuti sunt qui dixerunt me recusasse obedientiam. Praeterea, cum Sanctitas Vestra sit maximis in rebus occupata, non potest de iis, quae in sua absentia fuerint particularibus exacta, habere notitiam: quod intelligentes perversi homines suggesserunt illi, ut hanc causam meam decernendam, iudicandam, puniendamque committeret Vicario generali conventuum reformatorum Lombardiae Ord. Praedicatorum, qui iudex iure nobis est summopere suspectus. Notorium est enim, quod inter congregationem Lombardiae et nostram, propter separationem supradictam, ortae sunt maximae controversiae, et quod ille Vicarius cum fratribus suis non cessant quotidie nos infestare. Constituere ergo adversarium alicuius iudicem eiusdem, novit Sanctitas Vestra, quantum hoc sit contra omnia iura et divina et humana.

Praeterea, quando quis habet inimicos capitales, omnia iura illi concedunt, ut non teneatur personaliter comparere, ubi sibi imminet periculum vitae, quia hic est timor cadens in constantem virum. « Quis enim auderet, vel qua ratione aliquis teneretur consistorii talis subire iudicium, se in hostium sinum ponere ac ad mortem per violentam iniuriam, non per iustitiam inferendam ultroneum se offerre? » Ut in Clementina De re iudicata scribitur, subdendo in eodem textu rationem: « Quoniam haec quidem de iure timentur, haec de more vitantur: hoc refugit ratio, hoc abhorret natura ». Adiungitur hoc etiam: « Desiperet ergo qui huiusmodi citationem saperet arctare citatum »: quo iure, cum aliis pluribus, cum in dicta Clementina, tum in superius allegato capitulo Si quando, per doctores et praecipue per eximium Vestrae Sanctitatis auditorem d. Felinum et tuti sumus et impune non paremus Vestrae Sanctitati, iustas causas plures assignantes. Ego enim habeo inimicos capitales, ut Vestrae Sanctitati scripsi, et tot ac tales, ut non possim hinc recedere, nec sine maxima cautione propter multiplices insidias egredi domo. Quomodo ergo dicitur in praefato brevi, quod debeam parere huic Vicario Lombardiae, ubilibet gentium me citaverit, praesertim cum multa loca Italiae sint, ad quae nullo pacto sine periculo vitae me transferre possim? Unde ergo haec, nisi quia perversi homines subdole suggesserunt Vestrae Sanctitati ea, quae falsa sunt, et literas nostras ei minime reddiderunt? Inimicos autem tales habeo, propter veritatem a me praedicatam: veritas enim odium parit. [Plerique enim pravi cives, qui unam factionem non tam propter reipublicae studium, quam propter explendam ambitionem suam expulerant, primatum affectantes alias novas et plures hic factiones et simultates suscitabant, et velut de hydra dicitur, uno truncato capite, plura renascebantur. Ex quo sequebatur, ut discedente civitate et tumultuante populi licentia, discordiae, rixae, vindictae, seditiones, caedes et universae urbis exitium impenderet, maxime assistente potentissimo Rege, apud quem odii fomites non deerant, ipsum de eversatione huius patriae sollicitantes. Sic ipsa civitas, tam intestinis quam externis agitata odiis, facile, nisi Deus subvenisset, tum peritura maius universae Italiae incendium subministrasset. Ego, quantum potui, Regis indignationem et gladium averti, praesenti tam civitatis periculo prospiciens, eumque ad clementiam, pietatem et religionem hortatus sum, monens non solum hic, sed ubique locorum suos a direptione et ab atrocitate continere, et Dei timorem semper prae oculis habere. Deinde haec civitas Dei munere incolumis ex medio incendio servata est et in ea civium concordia, publica pax ac Dei timor inductus est. Quid aliud ego potui diu noctuque utilitati ac tranquillitati hominum et divino praecipue honori totis viribus inserviens, aut quid magis necessarium eo tempore facere debui? Hanc denique laborum meorum mercedem ab ingratis reporto, quorum adhuc non me poenitet, dummodo merces nostra copiosa sit in coelis. Mendaces enim et vani sunt filii hominum et vana est spes eorum.] Et quamvis eos non timeam, quia scio scriptum esse: eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, nolo tamen tentare Deum, cum etiam scriptum sit: Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et dominus Iesus frequenter hoc nobis exemplum praebuit, et apostolus Paulus saepe humanis defensionibus usus est.

Praeterea ius divinum et omnes canones ac doctores volunt quod quilibet religiosus possit a laxiori regula transire ad strictiorem, et hoc maxime facere debet in eadem religione; quia tenetur facere quod Deo promisit: ad perfectionem tendere, ut dicit S. Thomas. Non autem potest e converso a strictiori ad laxiorem transire, nisi forte gratia infirmitatis non posset in strictiori vivere. Si ergo Sanctitas Vestra sciret fratres Congregationis nostrae strictius vivere quam fratres Lombardiae, certe, quum ipsa cupiat religiosos ad perfectum tendere, non praecepisset ut Congregationi Lombardiae reuniremur; non enim eisdem reuniri possumus, nisi eisdem conformemur. Quod autem strictius vivamus, quam fratres Lombardiae, nos, qui utriusque congregationis secreta novimus, certi sumus, et hoc etiam extrinsecus apparet ex multis signis; scriptum est enim: A fructibus eorum cognoscetis eos. Primum quia possessiones nec in commune habemus, nec habere volumus; hoc autem ipsi non servant. Item in victu et vestitu parciores sumus, ut oculis cerni potest, item in silentiis et orationibus frequentiores, ut qui fuerunt inter eos testantur. Testis est etiam tota civitas, quod magna differentia est inter vitam fratrum nostrorum his temporibus, et eorumdem vitam, quando erant uniti Congregationi Lombardiae. Omnes enim uno ore fatentur fratres nostros ad strictiorem vitam transiisse, nec possunt in hoc facile decipi, maxime ut longum tempus cum semper simus et versemur in oculis eorum. Huius etiam rei signum est, quod cum Congregatio Lombardiae obtinuerit excommunicationem papalem contra fratres suos recedentes ab ea sine licentia, nostra autem congregatio sit libera, ita ut qui volunt recedere, possunt, tamen vix potest Congregatio Lombardiae retinere suos bonos fratres, quin ad nos transeant, et iam aliquot ex eis probati viri venerunt ad nos. De nostris vero, qui sunt liberi, nullus probatus ad eos adhuc transivit, nec transire vult. Quod patet ex hoc quod audientes tenorem huius brevis, valde turbati sunt omnes, et statuerunt se defendere coram Sanctitate Vestra, dicentes omnes unanimiter, sese velle servare quod Deo promiserunt, nec ullo pacto volunt vitam relaxare, sed, in Deo confisi, magis restringere. Praeterea scimus non esse de intentione Sanctitatis Vestrae exosos pastores praeficere ovibus: non enim pascerent oves, sed raperent et occiderent. Sciat igitur Sanctitas Vestra quod propter molestias quas nostris fratribus intulerunt fratres Lombardiae, qui saepe pacem nostram perturbarunt, haec reunio non potest esse nisi valde molesta fratribus et odiosa, ex qua sequerentur perturbationes ovium et scandala, potius quam utilitas animarum. Quod etiam patet ex hoc, quia quando temporibus retroactis erant uniti fratribus Lombardiae, nunquam veram pacem habuerunt cum eis, quia non sunt conformes in moribus: unde etiam constitutiones nostrae non sine causa has duas provincias diviserunt ad invicem. Praeterea si Sanctitas Vestra reuniat conventus nostros conventibus Lombardiae, iniuria fiet reverendissimo Magistro Generali Ordinis, cui conventus hi nostri pleno iure subiiciunt, non autem conventus Lombardiae; et ita Magister Generalis sine culpa puniretur. Praeterea, cum Sanctitas Vestra in literis suis dicat se hos conventus et fratres reunire Congregationi Lombardiae, ne propria libertate delectati sequantur errores meos, et tribus nostrorum fratrum praecipiat ut in termino novem dierum Bononiam proficiscantur, et cum iam notum sit me non errasse in aliquo eorum quae ab adversariis mihi obiciuntur, confidenter dicere possumus, haec non esse de intentione eius; quia, deficiente causa, deficere debet effectus.

Cum igitur, Beatissime Pater, constet omnia quae Sanctitati Vestrae suggesta fuerunt falsa esse, et a perversis hominibus, qui quaerunt animam meam, esse et fuisse falso conficta, qui me de hac urbe astutiis suis cupiunt educere, non ut veniam ad pedes Sanctitatis Vestrae, coram qua sciunt me omnia nostra faciliter defensurum, sed ut me interficiant in itinere, ambitione sua tirannidem affectantes, vel aliis de causis; non dedignabitur eadem Sanctitas Vestra defensiones nostras pie admittere et nos potius, ut arbitror, prudentes quam inobedientes appellare, dum interim supersedemus, ut intelligamus patris et domini nostri benignam responsionem et ab huiusmodi gravaminibus liberam absolutionem. Nam doctrinam hanc a praedecessoribus vestris et doctoribus sanctis, videlicet theologis et canonistis, didicimus, unde inter alia multa quae allegari possent, specialiter hoc patet, ut novit Sanctitas Vestra, in praealligato cap. Si quando extra, De rescriptis, et per glosas ac doctores super eodem capitulo scribentes, et maxime per dominum Felinum Ferrariensem, auditorem benemeritum eiusdem Sanctitatis Vestrae; cui nisi haec notissima essent, in literis praesentibus ea subscriberemus. Quod autem omnia quae superius scripsimus vera sint, ubi oporteat, non erit nobis difficile probare. Mittat Sanctitas Vestra unum de suis fidelissimis virum, iustum, non suspectum, et clare ab universo fere populo poterit certificari. Et ego paratus sum in omnibus emendare me ipsum, ubicunque erro, secrete et publice coram toto populo, [et] omnia errata mea, si qua fuerint in me inventa, revocare. Dignetur Sanctitas Vestra mihi significare quid ex omnibus, quae dixi vel scripsi, a me sit revocandum, et ego id libentissime faciam. Nam et nunc et semper, sicut saepius dixi et scripsi, me et omnia mea dicta et scripta subicio correctioni Sanctae Romanae Ecclesiae et Sanctitatis Vestrae. Cui semper me et fratres meos prostratus pedibus eius plurimum commendo.

Sanctitatis Vestrae filius et servus.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

© 2026

STUDIO FRATESCO

Tutti i diritti riservati

NEWSLETTER

Ricevi notizie sulle nuove traduzioni e pubblicazioni dell’Opera Savonaroliana.