Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.50A papa Alessandro VI
20 May 1497
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.50A papa Alessandro VI
20 May 1497
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.50A papa Alessandro VI
20 May 1497
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.50A papa Alessandro VI
20 May 1497
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Edizioni

Edizioni

Beatissime Pater, post pedum obscula beatorum. Quam ob causam dominus meus irascitur servo suo? Quid feci? Aut quod malum est in manu mea? Si filii iniquitatis iniuste detrahunt mihi, cur non dominus meus servum suum prius interrogat et audit quam credat? Difficile est enim iam inclinatum in adversam partem animum dissuadere. Circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me; et dicunt mihi: Euge, euge, non est salus illi in Deo eius. Nam vice Dei Sanctitas Vestra fungitur in terris, cui me crimine lesae maiestatis accusant, comminiscendo quod illam maledictis carpere et lacessere non desinam, et verba mea multipliciter detorquent et sacrilege pervertunt. Idem superiore biennio factitatum est, sed extant multa milia auditorum in testimonium innocentiae meae, extant item de ore mei pronunciantis verba, fideliter, ut reor, excepta partimque librariorum et impressorum opera ubique vulgata. Proferantur, legantur, examinentur si quicquam est quod Sanctitatem domini mei offendat, quod totiens illi falso detulerunt. An aliud publice dictum a me, an aliud scriptum? Velim ut apertissima contradictione revincar. Quod consilium? quae utilitas? quae tam vesana mens ista moliatur? Miror quomodo Sanctitas Vestra illorum rabiem et nequitiam non deprehendat. Qua fronte, qua conscientia concionator quidam isthic egregius et sublimatus, crimen, cuius ipse maxime reus est, insonti mihi obicit? Iam enim ulcus aperire necessitas cogit. Adsunt, inquam, testes locupletissimi qui illum alias ex pulpito contra Sanctitatem Vestram apertissime debacchantem audierunt; et ne mentiri credar, si oportuerit, notarii fidem in productione meritorum testium adhibebo. Atque eius insolentiam iam coarguisse et damnasse memini, cum non liceat in quempiam vel minimum, tanto minus in principem et pastorem omnium invehi. Quis adeo demens ista nesciat? Non sum adhuc (Deo dante) tam excors ut mei sim oblitus; et vicarium Christi in terris, praecipue observandum, nullo proposito, nullo negocio, nulla occasione ultro provocare et contemnere ausim. In reliquis autem nihil praeter catholicam fidem et quicquid Sancta Romana approbat Ecclesia a me, quod sciam, prolatum est; quia omni eius castigationi semper me subieci et quotiens oporteat iterum atque iterum me subicio. Quid ergo praeter poenitentiam peccatorum et emendationem morum, ex fide domini nostri Iesu Christi, totis viribus exclamo, dum pene extinctam fidem ipsam in cordibus hominum revocare contendo? Ac propediem, Deo dante, opus de triumpho Christi in assertione fidei a me edetur; ex quo manifeste apparebit an ego haeresium (quod absit) an catholicae veritatis sim disseminator. Non ergo velit Beatitudo Vestra invidis et maledicis, nisi facto prius rei periculo, fidem adhibere, cum plurimorum hactenus mendaciorum palam coargui possint. Quod si humana defuerint auxilia, iniquitate impiorum praevalente, sperabo in Deo, adiutore meo, atque universo orbi terrarum constare faciam illorum nequitiam, ita quod subscepti propositi quandoque forsan eos poenitebit. Me Beatitudini Vestrae humiliter commendo.

Ex conventu Sancti Marci Florentiae, die xx maii mccccxcvii.

Beatitudinis Vestrae humilis filius et servus
Fr. Hieronymus de Ferraria
Ordinis Praedicatorum.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

© 2026

STUDIO FRATESCO

Tutti i diritti riservati

NEWSLETTER

Ricevi notizie sulle nuove traduzioni e pubblicazioni dell’Opera Savonaroliana.