Quaeris a me, N. frater charissime, an huiusmodi excomunicatio quam proximis diebus iniustam esse monstravimus, saltem in publico observari debeat. In quo Petrus de Palude in iiii Sententiarum, distinctione xviii, articulo primo, conclusione ii, et idem Archiepiscopus Florentinus in tertia parte, apertis verbis, sic clare respondent: Excomunicatio iniusta propter poenam iuris timenda non est, quia secundum veritatem nullam poenam iuris incurrit qui sententiam quae nulla est non custodit, sed propter culpam timenda est ratione scandali. Sed sicut dicit Boetius: Quaedam sunt animi conceptiones comunes apud omnes, quaedam apud sapientes. Quando ergo sapientibus notum est sententiam esse nullam, quamvis apud vulgus nesciatur, potest homo non servare eam in occulto, sed in publico debet eam servare quousque scandalum rationabiliter sedaverit, ut sicut aliquis publice excomunicatur et publice denumptiatur, ita ex adverso ipse publicet causam, quare sententia non valet, puta appellationem, vel aliam causam iustam, quo facto amplius non est scandalum pusillorum sed phariseorum. Unde est contempnendum. In Decretis etiam xi, quaestione iii, dicit Pelasgius: Cui illata est sententia deponat errorem et vacua est; sed si iniusta est, tanto curare eam non debet, quanto apud Deum et eius ecclesiam neminem potest gravare iniqua sententia; ita ergo ea se non absolvi desideret qua se nullatenus percipit obligatum. Quare cum etiam antea re ipsa omni populo constiterit huiusmodi excomunicationem ab impiis falsis subgestionibus ac nimia importunitate extortam ut ad multa mala perpetranda aditum habeant faciliorem, cumque per epistolam nuper a me editam in publicum rei ipsius veritatem etiam ostenderim in populo, scandalum sedando et rationabilem causam iniustitiae demonstrando, servare etiam illam in publico non teneor nec quisquam scandalizari potest, nisi quicunque phariseum se obstinate profitetur. Quod etiam melius ex verbis Iohannis Gerson, viri doctissimi et religiosissimi, qui a Parisiensibus doctor christianissimus nuncupatur, melius intelligi potest, nam in tractatu suo de excomunicationibus et irregularitatibus, inter cetera, sic eleganter ait:
Contemptus clavium debet investigari ex potestate legittima et usu legittimo potestatis illius, qui praecipiendo excomunicat vel irregularitatem comminatur. Alioquin praelati possent inducere qualemcumque vellent super alios servitutem, si suis sententiis iniquis et erroneis semper esset obediendum. Et ita patet quod hoc comune dictum: « Sententia praelati, vel iudicis, etiam iniusta timenda est », indiget glosa. Alioquin non est generaliter verum si timenda dicatur quia est substinenda nec repellenda, immo in casu pati illam esset asinina patientia et timor leporinus et fatuus.
Contemptus clavium plus habet periculi erga personam summi Pontificis quam erga inferiores, quoniam ab abusibus inferioribus patet recursus ad Papam per appellationis subsidium. Et si dicatur quod ita potest a Papa fieri appellatio ad concilium generale, dixerunt olim ante concilium generale pisanum et constantiense quod hoc nullo modo licebat et allegant iura sua pro se valde sicut eis videtur expressa, sed constanter nunc asseritur quod est haeresis dampnata per constitutionem exprexissimam et praticatam in concilio praedicto constantiense, prout alibi diffusius est ostensum. Respondent igitur aliter quod non pro levibus causis, ubi etiam liceret, potest aut debet pro appellationibus prosequendis passim concilium celebrari, sicut habetur recursus ad Papam.
Contemptus clavium non incurritur in multis casibus quibus Papae mandato non obediretur, dum scilicet abutitur enormissime et scandalosissime potestate sua in destructionem, non in aedificationem, sicut tamen dicit Apostolus ideo potestatem datam esse. Exemplum: si Papa vellet thesauros ecclesiarum diripere, aut haereditates usurpare, aut in servitutem abiectam clerum cum suis bonis redigere, et iuribus suis spoliare sine causa, quis diceret ista debere tolerari? Quis non censeret posse dici Papae: cur ita facis? Quis non assentiet in facie sibi resistendum?
Contemptus clavium etiam non semper invenitur apud illos qui ne dum non obediunt sententiis excomunicationum promulgatis per Papam vel suos, sed etiam non est iudicanda esse apud illos qui per potestatem saecularem adversus tales praetensas sententias tueri se procurant; lex enim naturalis dictat ut possit vis vi repelli: constat autem quod tales excomunicationes non debent dici ius, sed vis et violentia, contra quam fas habet liber, vel homo vel animus, se tueri.
Contemptus clavium, et consequenter excomunicatio vel irregularitas, non incurritur dum in praemissis casibus dicit aliquis iurista vel theologus iuxta conscientiam suam quod huiusmodi sententiae non sunt timendae, vel tenendae, et hoc praesertim si observetur informatio seu cautela debita, ne sequatur scandalum pusillorum qui existimant Papam esse unum Deum qui habet potestatem omnem in coelo et in terra, verum tamen expellenda est talium stultitia per informationes idoneas. Qui si nolint acquiescere, ipsi iam sunt iudicandi de scandalo, non dato sed accepto, hoc est de scandalo phariseorum et ex malitia non pusillorum et ex simplicitate vel ignorantia.
Contemptus clavium dicendus est magis foveri quam tolli, dum debentes abusui clavium resistere dividuntur inter se et impediunt se, vel per stultitiam vel per ignaviam, ne comuni consensu fiat ambulatio in domo Domini, dum alii favent abusibus, alii tollere volunt. Veritas est quod omnis via favorabilis et humilis temptanda est cum summo Pontifice, dum male informatus fert per se, vel suos, iniustas sententias, quod desistat et reformet. Sed, si nihil profert humilis sedulitas, arripienda est virilis et animosa libertas.
Ecce quam bene ad propositum nostrum loquitur Iohannes Gerson. Credere igitur omnes censuras esse servandas, ex ignorantia procedit, quae maxime sacerdotibus et religiosis, qui legendi et praedicandi officium in populo susceperunt, indecens est et nociva. Quae tamen hodie tantum invaluit, ut plurimi coeci et praecipites affirment omnes accedentes ad conventum nostrum, vel nobiscum loquentes, ipso facto esse excomunicatos; cum hoc saltem valde dubium sit, quoniam nec in verbis praeasserti brevis illud expresse dicitur, sed tantum monet eos pontifex sub consimili poena excomunicationis. Doctores autem comuniter tenent quod quando dicitur: moneo te sub poena excomunicationis; nisi addatur: quam eo ipso, vel ipso facto incurras, contrafaciens non est excomunicatus sed excomunicandus, et hoc hodie comuniter apud omnes usus obtinuit. Affirmare vero dubium pro certo in hoc casu aut ex malignitate et praesumptione, aut ex ignorantia procedit, praesertim quia poenae sunt restringendae, nec in dubio quisquam potest iure condempnari. Et in hoc etiam istorum coecitas et ignorantia amplius manifestatur quod praedicant eos qui mecum conversantur, vel ad conventum nostrum accedunt, esse vitandos, nescientes a papa Martino quinto in concilio constantiensi sancitum, ac postea vitare excomunicatos, sive in divinis sive extra, nisi sint nominatim et etiam in concilio basiliensi renovatum, quod fideles minime teneantur expresse publicati et denumptiati, excepto casu de iniectione manuum notoria in personas ecclesiasticas. Unde, etiam posito quod praeasserta excomunicatio valeret, non opporteret tales vitare; sed quia huiusmodi sacerdotes nostri ac religiosi tota die vagantes orationibus et lectionibus raro vel nunquam incumbunt, ideo et crassa ignorantia et coecitate laborant, ut graviora taceam. Tu vero ora pro Ecclesia ut tandem Deus eam, sicut a principio, illuminare dignetur. Vale in Christo.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)