Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.84Al re di Francia
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.84Al re di Francia
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.84Al re di Francia
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.84Al re di Francia
March 1498
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Edizioni

Edizioni

Rex in aeternum vive. Quantam tibi omnipotens Deus promerendi et bene gerendi occasionem facultatemque praestiterit, Rex christianorum potentissime, non ignoras. Proinde si ingratitudinis labem, quae sola pietatis et misericordiae fontem exsiccat, non evitaberis, tanto gravioris noxae in die iudicii reus eris. Quis enim fidelis servus et prudens Domini sui honorem contemnat et perpretiosam illius suppellectilem diripi et dilapidari, etsi obsistere possit, impune patiatur? Tu igitur, cum christianissimus voceris, quem Dominus ministrum elegit, cui vires et gladium ancipitem dedit, cui tot beneficia contulit pluraque insuper se collaturum ostendit, si in praeceptis eius ambulaveris, ipsius Domini Dei tui honorem religionemque profanari ac turpiter [tractari] consenties? Consentit enim qui improbis, ubi potest, non resistit. Propter quod iratus Dominus tibi, sicut et nonnullis aliis Regibus rem detrectantibus vel impedientibus, filios [peremit]; cum nullam ob aliam rem ad iracundiam provocetur quam propter cultum maiestatis suae neglectum. An nescis quanto in discrimine, opitulante licentia, versetur Ecclesia? Correctores veritatem adeo perosi sunt ut quae palam impudenter faciunt non modo non reprehendi, sed laudari et extolli velint. Qui autem vulnus tangit, aspidis morsum intentat, quale quotidie, etsi nullum virus contra me habiturum, experior. Audi ergo quod Dominus modo per me propalari iubet: rem nimis gravem, nimis pernitiosam, scilicet sine rectore et pontifice iamdiu ipsam Ecclesiam esse; cum hic sextus Alexander nequaquam sit pontifex nec esse queat, non tam ob simoniacam sacrilegamque electionem, ob ea quae palam extant ipsius flagitia, quam cum christianus non sit, nec ullam fidei formam habeat, a qua mortalium omnium pessimus prorsus abhorret. Ea enim quae stuporem et horrorem cunctis incutiant loco et tempore proferam opportuno. Quapropter ex parte omnipotentis Dei te moneo et obtestor ut solemne concilium libero et tuto loco statim fieri procures, ne tanto animarum periculo sine pastore labatur Ecclesia. Alioquin tibi ceterisque ad quos attinet, gravissime imputabitur. Et ne ex arbitrio ista dicta putentur, polliceor et obligor non tam me rationibus efficacissimis in conspectu totius sacrosancti concilii praedicta probaturum; sed et supernaturalibus signis Deum eamdem rem confirmaturum. Sic enim ipse certe promisit. Quod pariter, ex ipsius Domini voluntate, Regi Romanorum sacrisque Regibus Hispaniae, Angliae et Pannoniae, sicut et in primis Tuae Maiestati, significavi; ut singuli, pro sua in Deum pietate et pro regia dignitate, ceteris terreni imperii contentionibus posthabitis, ad instaurationem nutantis et periclitantis Ecclesiae unanimiter excitentur; quod tibi, potissimum ad hoc vocato munus et ex principatu quem inter mortales geris et ex maiorum tuorum imitatione, incumbit. Et quoniam negligentius rem hactenus egisti, a Domino salubriter correptus es; cave autem ne gravius quid incurras si vocem eius non audieris. Ipse enim est qui mortificat et qui vivificat, qui deducit ad inferos et reducit. Acceptior quippe huius exempli oblatio Deo fuerit, quam omnes barbaras nationes christiano imperio subiugare; nam, radice infecta, nihil salvari potest. Ex intimis primum vitalibus vipereum virus extirpetur, et pristinus vigor in omnes corporis partes diffundetur. Tunc convertendos fidei Maumethanos facile superabis et per te crucis vexillum magnifice exaltabitur. Exurge itaque ad paratam tibi Domini victoriam gloriamque perennem, nec diutius immorare; ipse tecum erit et confringet vectes ferreos et aperiet coram te ianuas et portae non claudentur et quocumque ibis, ipse anteibit et humiliabit gloriosos terrae. Alioquin auferetur a te vocatio tua et dabitur genti facienti voluntatem eius. Ipse autem, in cuius manu est cor regis, inluminet oculos tuos ut videas et sequaris viam quae per iustitiam, fidem et pietatem ducit ad vitam et beatitudinem sempiternam. Vale feliciter in Domino.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

Tutti i diritti riservati

NEWSLETTER

Ricevi notizie sulle nuove traduzioni e pubblicazioni dellโ€™Opera Savonaroliana.