Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.85Al re e alla regina di Spagna
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.85Al re e alla regina di Spagna
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.85Al re e alla regina di Spagna
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.85Al re e alla regina di Spagna
March 1498
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Edizioni

Edizioni

Serenissimi coniuges. Audivi saepe praeclara opera et gesta vestra in profligandis expugnandisque infidelibus, necnon eliminandis Christi hostibus et pernitiosis fidei subversoribus; quapropter ob zelum domus Dei mirifice laetatus sum, cum nihil magis quam christianae religionis decus, defensionem propagationemque, uti regiam decet maiestatem, sublimitatibus vestris cordi esse prospexerim. Verum si quantum vos in Ecclesia Dei exterius aedificatis, alii sint qui multo magis intrinsecus demoliantur et vastent, nihil in ea stabile, nihil solidum construi poterit; quandoquidem, labefacto fundamento, super gesta omnia graviore lapsu corruant necesse sit. Cum ergo omnipotens Deus inter alios servos suos inutili mihi revelare dignatus sit se Ecclesiam suam per flagella renovare velle, octo iam annis in medio Italiae poenitentiam vociferando haec nuntiavi. Veritati non parcens, multa discrimina pertuli, quae quotidie invalescentia ob amorem Christi mihi suavia sunt. Quicumque enim in Christo vivere volunt persecutionem patientur ut reminiscantur et convertantur ad ipsum universi fines terrae; cuius vasta totius Affricae pars sese vobis offert. Nunc itaque Dominus me altius intonare palamque facere iubet quanto in discrimine propter peccata hominum, regum et principum christianorum incuriam et tollerantiam, Ecclesia versetur, ad quos maxime pertinebat dissipatores et vastatores vineae Domini Sabaoth atque ipsos vinitores, totius mali auctores, minime ferre; cum omnibus de excolenda et custodienda Domini haereditate mandatum sit, neque alii praeter reges tanto errori obviari possint; quod quia hactenus neglexistis, potissima causa fuit ut indignatio Domini partim in filios vestros, sicut in primogenitos olim Aegypti, deferbuerit. Neque enim leve peccatum putandum est lesae maiestatis divinae crimen leviter pertransire; inclementer enim facit qui per impunitatem negligentiamve peccandi licentiam praebet, praesertim si nemo alius vindex existat. Aspiciatis quaeso quanta in templo Dei, praecipue in Romana Sede, regnet abusio; ubi, pro religione, sanctimonia et pietate, superbia, avaritia et omne flagitiorum ac impietatis genus alta cervice et aperta fronte dominantur. Haec igitur abominatus Dominus, iamdiu fluctuantem ecclesiam pontifice et rectore destitutam reliquit; quod nunc tantum propalare concessum est. Scitote enim hunc Alexandrum sextum minime pontificem esse, qui nec potest, non modo ob simoniacam sacrilegamque pontificatus usurpationem et manifesta eius scelera, sed propter secreta facinora a nobis loco et tempore proferenda, quae universus mirabitur et execrabitur orbis. Ex quibus hoc primum, Deo iubente, aperio et certissime affirmo ipsum non esse christianum, neque ullam prorsus fidem vel informem habere. Quapropter omnipotentis Dei mandatum vobis nuntio et testor futurum in gravamen animarum vestrarum nisi credideritis, ut, omnibus aliis posthabitis curis nec non dissensionibus, solemne concilium idoneo et libero loco fieri maturetis, ne tam exitiale reipublicae christianae detrimentum diutius tolleretur. Ego vero offero et promitto non solum argumentis certissimis coram sacrosancto concilio praedicta me probaturum, sed etiam Dominum ea supernaturalibus signis miraculisque ostensurum, quoniam ita indubitanter ab eo accepimus. Quod si per incuriam et inconsiderationem hactenus in hoc defecistis (existimo enim vos religiosissimos esse), nunc postquam resciveritis tanto vigilantius et istantius rem tam honestam, tam piam, tam necessariam, cum aliis regibus christianis procurate. Quibus eadem, iubente Domino, significavi, scilicet serenissimo Imperatori, Christianissimo Regi Francorum, sacrisque Regibus Britannicae insulae et Pannoniae, tamquam inter christianos primariis. Porro plus laudis et meriti undique reportabitis intestinam pestem curando quam barbaros omnes foris expugnando; quos insuper in manus vestras facile Dominus tradet et super ante actos reges vestros felicitatem gloriamque cumulabitis in coelo et in universa terra vestrique nominis decus nulla unquam posteritas conticescet. Dominus autem Iesus Christus vos tam religiosos perrarosque coniuges dirigat, foveat et conservet. In Ipso demum, qui est vera salus, feliciter valete.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

© 2026

STUDIO FRATESCO

Tutti i diritti riservati

NEWSLETTER

Ricevi notizie sulle nuove traduzioni e pubblicazioni dell’Opera Savonaroliana.