Dilectissime in Christo Pater, salutem in Domino etc. Omnia facerem ut fratres evaderent ab ista infermitate, dummodo Deum non offenderem. Ego facio hic et in omnibus locis provisionem omnem quae potest, cum orationibus multis, ad eruendum eos. Bene autem mihi videtur quod aliquis sit nimis timidus, quod est signum modicae fidei: oportet enim confidere in Domino et non tantum in fugiendo. Saeculares non tantum pavoris habent quantum aliquis histic demonstrat: semel morituri sumus et mihi videtur beatus qui hac vice morietur, etiam peste. Credo enim quod forsitan mors non inveniet alias in sic bona dispositione ut ad praesens nos inveniet; quia quilibet, nisi sit totaliter extra omnem intellectum aut gratiam Dei, debuisset se praeparasse ad mortem. Loquor de fratribus qui forsitan non invenient se praeparatos alia vice. Nostri qui mortui sunt, ita ilariter transierunt ac si ad nuptias pertransissent; et heri frater Baptista de Faventia misit ad me petens ut ex gratia dicerem fratribus quod dimicterent eum ire ad patriam, quia orationes eorum retinebant [eum]; et hodie habemus quod frater Antonius de S. Quintino peste infirmatus est, qui cum nemine cumversatus est et sic natum est super eum venenum illud. Itaque videte, fratres, quod qui signatus est non potest manum Dei effugere, et illi qui curam gerunt peste laborantium sani sunt. Videtur mihi nimia pusillanimitas illa quam aliqui vestrum habent, et religiosis minime conveniens, qui deberent desiderare mortem, non eam fugere. Et ideo ad praesens non mihi videtur, alio non contingente, debeas te absentare. Forsitan tamen quod oportebit causa mictendi aliquem ex Faesulis histuc, et quando hoc erit, antea significabo. Ita virili animo estote et praeparate vos ad mortem, quia Dominus vult omnes experiri. Gratia Dei vobiscum. Amen. Florentiae, 18a augusti 1497.
(Fuori) Venerabili religioso fratri Petropaulo de Florentia, Ordinis Praedicatorum, in Christo dilectissimo.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)