Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.07A fra Stefano da Codiponte
22 May 1492
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.07A fra Stefano da Codiponte
22 May 1492
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.07A fra Stefano da Codiponte
22 May 1492
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.07A fra Stefano da Codiponte
22 May 1492
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Editions

Editions

Pax Dei, quae exuperat omnem sensum, possideat cor tuum in Christo, dilectissime frater. Multis curis implicatus, non potui tuo desiderio satisfacere: quia et mei aliquando oblitus, non valeo cogitata ac desiderata implere. Nunc autem, charitatis tuae et immoderati fervoris [gratia], cogor rogare te ut ambules ea vocatione qua vocatus es. In coelo boni omnes, in inferno mali omnes: in hoc autem mundo boni et mali inveniuntur; in quo quidem nunquam bonos sine malis fuisse reperire poteris. Multi ergo cupientes bene vivere, et senioribus nolentes acquiescere, quaerunt in hoc mundo impossibilia: volunt enim inter sanctos commorari, esclusis omnibus malis et imperfectis hominibus; quod cum non inveniunt, a sua propria vocatione recedunt et vagantur, a daemone decipiuntur, in errorem ducuntur et prolabuntur; et nunquam ad veritatis sapientiam postea revertuntur. Fili mi, bene vivere est bene facere et mala pati et sic perseverare usque ad mortem. Quis male vivat inter sanctos, nisi perversus homo et omnino a gratia Dei destitutus? Non est magnae laudis inter bonos bene vivere. Haec autem dico non quia illi inter quos degis mali sint, immo boni sunt, licet forte aliqui eorum imperfecti sint; sed quasi tu de festuca trabem facis. Fugiendi sunt mali homines, fugiendi sunt perversi, et cum bonis commorandum; quia cum sancto sanctus eris et cum electis electus eris et cum perversis perverteris. Sed si volueris fugere malos, oportebit te de hoc mundo exire. Iam autem de hoc mundo existi, et credebas statim in paradisum introire. In atrium quidem paradisi introisti, sed nondum in ipsum paradisum. In mundo quidem inter scorpiones vixisti; in claustro autem oportet te inter perfectos, proficientes et imperfectos bene vivere; non adhuc inter malos. Quod si autem aliquis falsus frater inveniatur, non mireris; immo si non inveniatur, mirare. In domo Habrae, in domo Isaac, in domo Iacob, in domo Moysi, in domo David, in domo Domini nostri Iesu Christi et Apostolorum omniumque Sanctorum aliquis impius et perversus, bonorum persequtor, inventus est: quomodo ergo credis domum aliquam in hoc mundo sine malis? Erras, erras, frater: temptatio haec magna est, et diaboli ministerio subtiliter congesta. Ergo inquire pacem et persequere eam, ambula coram Deo et humiliare sub potenti manu Dei, conlige rosas de spinis, omnes te meliores existima. Si quid videris quod tibi non placet, cogita bona intentione factum; multi sunt intus meliores quam exterius appareant. Quiesce ergo, quiesce, frater mi: humilitati stude, atque subiectioni et obbedientiae, et sine intermissione ora, et scito quia factus est in pace locus Domini. Ora pro me et commenda me magistro tuo et discipulis. Vale. Ex Florentia, die 22 maii 1492.

Frater Hieronymus de Ferraria
Ordinis Praedicatorum.

(Fuori) In Christo Iesu sibi dilectissimo novitio Stephano Codipontio. Pisis, in conventu S. Chaterinae.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

All Rights Reserved

NEWSLETTER

Receive news of new translations and publications from the Opera Savonaroliana.