Venerabilis in Christo frater. Plurimum delectaverunt me litterae tuae, quae te mihi ad amicitiae cumulum addiderunt; nihil enim iucundius quam amari. Ea autem vera amicitia est quam non sola virtutis species, sed Christi charitas indissolubili vinculo copulavit. Quod itaque pervulgata rerum nostrarum fama te ad scribendum compulerit, quodque miro nostrum visendi desiderio tenearis, doleasque id ex conditione temporum ob saevientem hic pestem tibi denegari, maiorem in modum tibi debere fateor ob amoris et officii erga me tui abundantiam. Nec est quod tarditatem tuam in scribendo excuses, nulla enim debitio est, ubi nulla praecessit obligatio. Quicquid autem modo impendisti ex humanitate tua provenit, gratiasque tibi ago maximas atque summopere laetor non trivialem aut vulgarem amicum comparasse, sed seraphicae religionis et theologicae veritatis professorem, qualem te scribis; cumque de rebus nostris te pie sentire fatearis bonae mentis argumentum est, quoniam, ut nosti, fides praecipuum Dei donum est, magisque bene agendo et orando quam subtiliter disputando acquiritur, nullumque firmius argumentum in iis quae, Deo inspirante et iubente, protulimus afferri potes, quam ut quisquis incertus est, bene vivat mentemque ab omni noxa expurget, tum demum enim veram illustrationem suscipiet; postquam autem res evenerint, non amplius fidem sed certitudinem parient, nihil quippe aliud nostra monent quam ut homines resipiscant, et scelerum suorum poenitudinem agendo, ad verum Deum convertantur. Haec qui abhorret aut negligit, seipsum condemnat. Quicquid insuper de me homines sentiant, parum mihi curae est, quoniam vilem et inutilem servum me esse fateor, dummodo soli Deo honor tribuatur eiusque fides in cordibus hominum reviviscat, pro qua certo usque ad mortem. Tu ergo ora pro me et mutuam dilectionem serva, dum fratris mei vetus tecum benevolentia, quam scribis, pro ampliori pignore accedit, nec in amore unquam tibi cedam. Bene vale. Ex conventu Sancti Marci Florentiae, 28 augusti 1497.
Fr. Hieronymus de Ferraria
Ord. Praed.
(Fuori) Venerabili et eruditissimo sacrae Theologiae professori fratri Antonio Ticinesi, in Christo amantissimo, Ordinis Minorum.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)