Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.58A papa Alessandro VI
25 June 1497
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.58A papa Alessandro VI
25 June 1497
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.58A papa Alessandro VI
25 June 1497
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.58A papa Alessandro VI
25 June 1497
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Editions

Editions

Beatissime Pater, post pedum obscula beatorum. Fides innumeris fulta miraculis et praeclarissimorum virorum divinis operibus, praeconiis rationibusque et doctrinis, et sanguine infinitorum martyrum perpetuo roborata, sola est et unica cordis humani vera tranquillitas et consolatio. Dum enim sensum rationemque transcendit et divinae potentiae ac bonitati innititur, ad invisibilia animum transferens, facit ut non in hoc mundo simus nobisque animi magnitudinem impartitur. Qua non solum patienter adversa omnia tolleramus, sed etiam in tribulationibus gloriamur. Scriptum quippe est: Non contristabit iustum quicquid ei acciderit. Iustus autem est qui in fide vivit, Domino attestante, qui ait: Iustus meus in fide sua vivet. Beatus ergo qui ad hanc fidei gratiam vocatur a Domino, sine qua nemo pacem habere potest, dicente Isaia: Non est pax impiis, dicit dominus Deus meus. Respondeat itaque ei Sanctitas Tua, Beatissime Pater, quia repente tristitia vertatur in gaudium: Dulcis est enim Dominus qui nostra peccata sua bonitate in immensum transcendit. Omnis alia consolatio et levis et fallax est, quia tempus breve est et ad perpetuum transmigramus; fides sola laetitiam affert de terra longinqua. Quod audivi et oculis meis vidi ac contrectavi haec loquor; per quae persecutiones libenter patior, ut Christum lucrifaciam et poenas perpetuas evadam, sciens quia horrendum est incidere in manus Dei viventis. Adiuvet ergo Beatitudo Tua totis viribus opus fidei, pro quo iugiter laboro usque ad vincula, nec impiis aures praebeat, et dabit ei Dominus oleum gaudii pro spiritu moeroris; quae enim praedixi et praedico vera sunt et a Deo. Quis autem restitit Deo et pacem habuit? Haec, Beatissime Pater, tibi (sapienti pauca), duce charitate, humiliter scribo; cupiens Tuam Beatitudinem vere et non fallaciter in Domino consolari, quia cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes qui confidunt in eo. Deus autem totius consolationis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, dominum nostrum Iesum Christum, consoletur te in omni tribulatione tua. Vale. Florentiae, vii kalendas iulii mcccclxxxxvii.

Beatitudinis Vestrae filius et servus
Frater Hieronymus Savonarola Ordinis Praedicatorum
manu propria.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

All Rights Reserved

NEWSLETTER

Receive news of new translations and publications from the Opera Savonaroliana.