Beatissime Pater, post pedum oscula beatorum. Quomodo moerens filius super indignatione patris, omnem ad eum placandum viam aditumque flagitat et quaerit, nec ob ullam repulsam de solita pietate desperat, cum scriptum sit: Petite et dabitur vobis, pulsate et aperietur vobis; ita et ego plus ob interdictam Sanctitatis Vestrae gratiam, quam ob aliam iacturam sollicitus, ad pedes eius assidue confugio, supplicans ut tandem clamor meus in conspectu eius exaudiatur: nec me diutius suo ereptum gremio esse velit. Ad quem enim nisi ad Pastorem velut ovis ipsius accedam, cuius vocem et benedictionem audire gestio et imploro, salutaremque praesentiam exopto? Iamque ad pedes eius procidissem, si mihi tutum iter ab iniquorum iniuria et insidiis patuisset. Quod quidem, ubi sine suspitione licuerit, me facturum propono et tota mente cupio, ut ab omni calumnia me tandem diluere possim. Interea in cunctis, ut semper feci, me illius maiestati humillime subiicio, et si quid per insipientiam aut inadvertentiam erratum est, veniam suppliciter deposco; nam malitiae apicem nunquam in me deprehendet. Obsecro igitur, ne mihi benignitatis et clementiae suae fontem Sanctitas Vestra subtrahere dignetur, quem si semel suum agnoverit, non minus sibi devotum quam sincerum, et omni tempore obsequentissimum servum experietur. Me Beatitudini Vestrae humiliter commendo. Ex conventu Sancti Marci Florentiae, die decima tertia octobris mccccxcvii.
B. V. devotissimus filius et servulus
Frater Hieronymus de Ferraria
Ordinis Praedicatorum.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)