Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.22A un frate del suo Ordine
15 September 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.22A un frate del suo Ordine
15 September 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.22A un frate del suo Ordine
15 September 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.22A un frate del suo Ordine
15 September 1495
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Editions

Editions

Reverende in Christo Pater, salutem et pacem in Christo Iesu. Omnes qui pie vivere volunt in Christo Iesu persecutionem patientur. Si ego sportellas facerem, nullus mihi molestus esset; nunc autem quia operor cibum qui non perit et studeo tota die liberare egenum de manu impii, omnes maledicunt mihi. Audivi enim quod abierunt Pharisei et inierunt consilium cum Herodianis, hoc est quidam Religiosi cum quibusdam civibus florentinis qui nomen pacem audire non possunt, et inierunt consilium adversum me, suggerentes Pontifici multa falsa et eum contra me provocantes, qui me et totum conventum nostrum falsis eorum suggestionibus commotus, breve misit, quod fere in qualibet clausula multa continet apertissima mendacia. Quae credo si ipsi Pontifici nota essent, non dubito Sanctitatem Suam et breve ipsum anullaturam, et suggestores huiusmodi punituram. Quia cum non solum publicum sit sed et notorium in urbe florentina me ea quae mihi imposuerunt nec dixisse nec fecisse, quid poterit dicere hic populus, tenore brevis agnito, nisi quod Roma innocentes et iustos persequitur? Et erit infamia magna haec praelatis et civitati romanae. Scripsimus enim Sanctitati Domini nostri litteras, quarum copiam Vestrae Reverendae Paternitati mitto, rogans eam ut cum reverendissimo Protectore loqui velit, ut ipse, qui noster protector dicitur, protegat causam nostram apud pontificem, ne iniuste opprimantur innocentes. Religiosos illos nominare possem, similiter et cives de quibus miror quomodo audeant hoc facere mihi, qui patriae eorum tot et tanta beneficia contuli, non autem ego, sed gratia Dei mecum, praesertim cum non ignorare debeant, quod si vellem eos et eorum domos periclitarer, cum sciam eos haec omnia facere contra Rempublicam suam. Sed ego volo eis reddere bonum pro malo, et, secundum evangelium, orare pro ipsis. Timeo tamen ne eis eveniat quod non sperant, et ne incidant in foveam quam fecerunt, quia aliquis rumor in populo de eis est. Haec scribo ut significetur eis quod nihil est occultum quod non reveletur. Quidam enim qui fuerunt praesentes consilio eorum enuntiaverunt hoc in civitate nostra; qui tamen dum complices illi tractarent non fuerunt ab eis visi. De Tua Paternitate etiam aliquid locuti sunt, de qua re mirati sumus valde, et nihilominus hoc audito, confisus de amicitia antiqua, statui ad te haec scribere ut quae male gesta sunt tuo opere revocentur. Mittam et responsionem meam, quae amplissima est, domino Philino, ut de ea videat quam iniuste contra nos processum sit. Rogo paternitatem tuam ut cum eo nostram defendas innocentiam. Quod si haec non proderunt, paratus sum pro Domino Iesu omnia sustinere. Ego quippe expectabo tribunal eius patienter. Scio enim et certus sum quod sine causa procedunt contra me. Quin immo de bono opere me lapidant. Sed eos non timeo, nec etiam, gratia Dei, timeo gladium eorum. Sufficit mihi gratia Dei et conscientia mea bona apud Dominum. Veniet autem tempus quando Deus manifestabit abscondita tenebrarum, et tunc laus erit unicuique a Deo. Et si ego solus essem, certe de his visis mihi insidiis riderem, nec aliquam defensionem facerem, quia, ut dicit Gellasius papa: Cui inlata est sententia deponat errorem, et vacua est. Sed si iniusta est, tanto curare eam non debet quanto apud Deum et Ecclesiam neminem potest ligare iniqua sententia. Ita ergo se non absolvi desideret, qua se nullatenus percipit obligatum. Et Augustinus: Quid obest homini [humana] ignorantia, si de libro viventium non eum deleat iniqua conscientia? Verum scio radicem harum insidiarum procedere a perversis civibus qui tyrannidem sibi usurpare cupiebant, et cum quibusdam Italiae potentatibus qui eos adiuvant: et omnes isti me interficere cupiunt, vel a civitate me removere, putantes me eis impedimento esse, unde mihi in quolibet angulo insidiantur: quo fit ut sine armatis domum egredi mihi non liceat. Sed veh illis! quia haec reformatio civitatis adhuc nova est et etiam reformatio congregationis nostrae, et certus sum, et omnes confitentur [et] ita iudicant prudentes et iusti homines, quod recessus meus esset causa subversionis civitatis et nostrorum conventuum, non videns qua conscientia possim hinc recedere. Scriptum est nihilominus.....

Certe si Sanctitas Domini Nostri hic esset et videret, non me ad se vocasset. Cum ergo sit magis sequenda intentio legislatoris quam verba, cupio a te scire, cum haec quae scribo vera sint, quid putas agendum esse secundum Deum. Rogo ergo reverendam Paternitatem Tuam ut ostendas te non fuisse eorum consiliarium. Sed cum Protectore reverendissimo innocentes defende, ne ex hoc multa scandala in civitate oriantur et sequantur, et per consequens multus sanguis effundatur. Ego quippe si non potero salvare aliter conscientiam meam, nisi obediam brevi illi, certe obediam, etiam si totus mundus ruinam patiatur; nullo enim modo in hac re volo peccare, etiam venialiter. Sed in hac re consideravi quod bonum est supersedere, ut dicunt doctores in capitulo Si quando, De rescriptis; et bene in illo loco conligit multa pro nobis dominus Philinus.... Ferrariensis. Gratia Domini Nostri Iesu Christi tecum.

Florentiae, die xv septembris mccccxcv.

Tuus in Domino
Frater Hieronymus de Ferraria.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

All Rights Reserved

NEWSLETTER

Receive news of new translations and publications from the Opera Savonaroliana.