Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.70Ai frati di San Domenico di Fiesole
14 August 1497

Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Editions

Editions

Frater Hieronymus de Ferraria fratribus Sancti Dominici de Faesulis, salutem et pacem.

Fides in adversis probatur et cognoscitur, tum maxime cum argumenta deficiunt, quibus nonnunquam opinio gignitur quae, eisdem deficientibus, stare non potest; fides vero, quae primae innititur veritati et supra humanam rationem extollitur, sublatis omnibus argumentis, permanet incorrupta. Abraam enim, pater fidei, contra spem in spem credidit et fides eius reputata est ei ad iustitiam; nam corpore eius iam emortuo, coniugeque Sarra senectute confecta, credidit se ex ea, Dei virtute, filium propagaturum: in quo cum accepisset repromissiones, iussu Dei eum in sacrificium offerre voluit, credens nihilominus ex eo innumerum populum Christumque nasciturum quia poterat Deus suscitare illum. Quod enim quis oculis cernit vel rationibus probat, quomodo credit? Si ergo, fratres mei, in tot adversis fuistis in fide fortes, manifeste patet hanc fidem vestram non esse opinionem, nec a ratione aut ab iis quae videntur proficisci, sed donum esse Dei, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum procedit; qui nos vocavit de tenebris in hoc mirabile lumen suum; in quo nobis scripturas suas infinitum sapientiae et scientiae thesaurum aperuit, ut nos traheret ad aeternam felicitatem, ne cum impiis damnaremur. Videte ergo qualem charitatem nobis Deus ostendit; cui si ingrati fuerimus profecto, cum iis qui propter incredulitatem suam in deserto perierunt, poenas dabimus. Gavisus sum ergo, fratres mei, fidem vestram in dies augeri; quam etiam ipsi vehementer cupitis operibus perfectioribus exornare quaerentes a me ut vobis significem quid agendum sit ad perfectionis apicem pervenire desiderantibus. Nam dum inter vos de huiusmodi re disputaretur et diversi diversa sentirent, in hoc uno omnes unanimiter convenistis, ut quicquid a me difiniretur ab omnibus procul dubio fieret. Ego igitur, quamquam minus ex parte, ex officio et onere quod indignus fero, cogor meam negligentiam excitare et vobis respondere quid sentiam. Verum, quia sapientibus et insipientibus debitor sum, visum est mihi, sermone domestico, non solum vobis sed et omnibus fratribus nostrae Congregationis, scribendum, quia bonum quanto communius tanto divinius est. Gratia domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

All Rights Reserved

NEWSLETTER

Receive news of new translations and publications from the Opera Savonaroliana.