Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.12Alla Signoria di Lucca
18 May 1493
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.12Alla Signoria di Lucca
18 May 1493
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.12Alla Signoria di Lucca
18 May 1493
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.12Alla Signoria di Lucca
18 May 1493
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Editions

Editions

Magnifici et illustres domini. Quoniam Iudei testes sunt fidei nostrae, ut vult sanctus Thomas, non sunt e civitatibus Christianorum pellendi, dicente Psalmista: Ne occidas eos, disperge illos nequando obliviscantur populi mei. Unde possunt Christiani absque periculo conscientiae Iudaeis domos locare et cum eis conversari, servatis servandis; videlicet, quod haec eorum conductio non sit contra ius naturale vel divinum; et servatis ceteris iuribus et apostolicis constitutionibus, quibus haec bulla Nicolai non derogat. Cum ergo haec bulla concedat licentiam conducendi Iudaeos feneratores, non tamen dicat ad fenerandum, salvat se summus Pontifex a contradictione iuris divini et naturalis. Nam puto nullo modo posse dispensari a Papa ut Iudaei possint ad fenerandum conduci; quia, ut dicit regula topica, cuius finis malus est, ipsum quoque malum est. Cum ergo fenerari sit contra ius divinum et naturale, quod est supra Papam, est per se malum; nullo ergo modo potest fieri bonum: quod enim ex sua natura malum est, a nullo potest bonum fieri. Possunt tamen conduci Iudaei non ut fenerentur, sed ut maneant in civitate propter alia bona civitatis; et si postea volunt fenerari, possunt domini civitatis hoc permittere. Sicut non potest quis conducere meretricem ut luxurietur, sed posset mulierem conducere quae, si postea vult luxuriari, potest propter minus malum permitti. Debent tamen domini temporales restringere precium usurae quantum possunt ut scilicet usuras pro minori precio exerceant quae ipsi facere velint; nullo tamen modo possunt eis privilegium concedere ut ab eis usurae extortae exigi non possint, quia hoc esset facere expresse contra iustitiam, cuius est unicuique reddere quod suum est. Possent etiam quantum ad conscientiam occasione huius bullae aliqui decipi, dicentes: nos conducemus eos non propter hoc, sed ut maneant in civitate, scientes tamen et apud se cogitantes non ob aliam causam fieri hanc conductionem nisi propter fenus: et hoc quoque non credo posse absque periculo conscientiae fieri. Haec sunt, domini mei, quae mihi videntur dicenda ad dubitationem vestram, ad quam petistis subito vobis responderi; et ego, nullo revoluto volumine, ut Vestris parerem Dominationibus, quae mihi ex improviso occurrerunt, quam primum respondi. Fortasse melius aliquid respondissem, si diutius potuissem cogitare. Si quid tamen in hac mea responsione erravero, emendare paratus sum. Valete, et me et conventum nostrum commendatum habetote. Ex nostro conventu Sancti Marci, die 18 maii 1493.

Servus vester
Frater Hieronymus de Ferraria.

(Fuori) Magnificis dominis Ancianis et Vexillifero Iustitiae Populi et communitatis Lucensis observatissimis, Lucae.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

All Rights Reserved

NEWSLETTER

Receive news of new translations and publications from the Opera Savonaroliana.