Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.19Alla Signoria di Lucca
18 March 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.19Alla Signoria di Lucca
18 March 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.19Alla Signoria di Lucca
18 March 1495
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.19Alla Signoria di Lucca
18 March 1495
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Editions

Editions

Magnifici Domini et in Christo domini colendissimi. Cognovi gratissimis V. D. ad me literis quantopere cupiatis anno sequenti sim apud vos futurus ad exponenda sacrae Scripturae eloquia. Ob quam rem et si pro tanta benivolentia et domino nostro Iesu Christo et Dominationibus Vestris ago gratias; et mecum recogitans tum quanta sit mea erga vos singularis dilectio et charitas, tum quia etiam ardens vestrum erga me desiderium, in una hac iustissima mihi facile persuadeo divinam hanc esse voluntatem, cui resistere non tam nepharium quam etiam damnosum est. Quare, ni nova impedimenta et casus emergant, quae ex temporis varietate ac longinquitate facillime possent accidere, iam ego, quantum in me est, V. D. polliceor satis me esse facturum et venturum, euntibus ordine rebus, quo voti huius et benivolentiae pro vi mea satisfaciam V. D.; quae semper bene valeant et foeliciter. Ex Florentia, die xviii martii 1494.

Servus in Domino
Frater Hieronymus de Ferraria
Prior S. Marci, licet indignus.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

All Rights Reserved

NEWSLETTER

Receive news of new translations and publications from the Opera Savonaroliana.