Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.83Allo imperatore
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.83Allo imperatore
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.83Allo imperatore
March 1498
Fra Girolamo Savonarola, O.P.
03.10.83Allo imperatore
March 1498
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana
Opera Savonaroliana

Editions

Editions

Serenissime Imperator. Immensae largitatis pater et totius fons et origo bonitatis Deus, singularem perpetuamque erga humanum genus providentiam atque clementiam declarans, per Amos prophetam suum promisit non facturum se verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Cum igitur novissime iudicium et misericordiam in terra facere decreverit, scilicet abominationem in templo suo regnantem per flagella vindicare ipsiusque Ecclesiam, extirpatis ministris pessimis, pristinae dignitati restituere, infideles vero pia inlustratione ad se convertere, idque mihi, licet inutili, revelare dignatus sit; non destiti, octo iam annis, in corde Italiae, uti fama late pervulgata est, ad poenitentiam peccatores vocare instantemque desuper iram nuntiare; hinc multis praeconiis validissimisque argumentis fidem domini nostri Iesu Christi extollere et ad verum cultum religionemque ac pietatem, acriter vitia insectando, mortales excitare. Unde pravis odiosa nimis veritas multos offendit, et multos contra me concitavit; qui in malis gloriantes iustos usquequaque persequntur ne scelerum suorum exprobatione confundantur. Sed Dominus irridebit et subsannabit eos. Appropinquante igitur ultionis tempore, nunc me secretiora quaedam vobis regibus et principibus reipublicae christianae ipse Dominus aperire iubet, ut sciatis quanto in discrimine, propter tollerantiam et culpam necnon discordias vestras, navicula Petri modo versetur; quam ob causam in virga furoris sui corripuit reges, ad quos praecipue remedium pertinebat, carissimis eorum pignoribus peremptis. Nullum etenim sub coelo gravius quam divinae maiestatis [honorem] ipsiusque profanari cultum crimen excogitari potest; quod dissimulari et impune pertransiri ab his qui obviare possunt et debent, nihil aliud est quam liberam peccandi licentiam et nequitiae fomitem subministrare, uti modo in Ecclesia Dei conspicitur, in qua a vertice usque ad plantas pedum nulla superest sanitas, sed omnium scelerum abominationes, vobis tacentibus, et pestilentiam in cathedra Petri positam venerantibus, impudentissime vagantur. Idcirco adversus Dominus propter intollerabilem faetorem iamdudum nullum in Ecclesia pastorem esse permisit. Testor enim vobis in verbo Domini hunc Alexandrum sextum minime esse pontificem, nec ad pontificatum admitti posse. Nam, ultra execrabile simoniae scelus, qua sacrilega mithram emptione subripuit et quotidie conferenda sacra beneficia licitatoribus exponit (manifestaque vitia obmittam), hoc primum assero et certissime affirmo: ipsum non esse christianum; qui, nullum prorsus putans Deum esse, omne infidelitatis et impietatis culmen excedit. Alia insuper occulta vitia, universo execranda orbi, loco et tempore suo aperiam. Sic Dominus imperavit. Quapropter, ex parte omnipotentis Dei, a quo, serenissime Caesar, istius imperii culmen accepisti, te moneo et obtestor, inter alios christianae reipublicae defensores, ut, omni cunctatione et terrena dissensione postposita, solemne concilium idoneo et libero loco fieri procures, ut tali exitiali animarum detrimento ac periclitanti naviculae Petri impigre succurratur; alioquin gravissimam culpam Deique indignationem non evitabis. Haec eadem, iubente Deo, Christianissimo Regi Francorum sacrisque Regibus Hispaniae, Britannicae insulae atque Pannoniae per licteras nota feci ut pro communi salute omnes in hoc concorditer excitentur. Ego vero, quibuscumque possum nexibus me obstringens, irrevocabiliter promitto me non tantum probationes certissimas in praesentia sacrosancti concilii allaturum, sed omnipotentem Deum pariter evidentissimis miraculis eadem ostensurum. Cuius rei, sicuti inviolabilem ab eo promissionem accepimus, ita et magna fiducia non nostram sed Dei gloriam quaerentes, experimentum pollicemur. Nec enim, quia Deus eiusmodi miracula raro facere consueverit, in opportunitatibus et in necessitatibus illa unquam subtraxit; qui praesto adest omnibus invocantibus eum in veritate. Tu igitur, serenissime Imperator, mandatum Dei tuo damno ne contempseris, sed baltheo Iesu Christi accinctus, quod dignitatis et officii ac pietatis tuae in Deum est viriliter exequere, ut, expugnatis prius internis Christi hostibus, quibus nihil pernitiosius est, facile de externis postmodum victoriam consequaris, quam pro benemeritis in manu tua amplissimam Deus reponet. Hoc postremo adducam iam nihil ad maiestatem et ad amplitudinem tuam convenientius, nihil gloriosius, nihil sanctius accidere posse, etiam si universum orbem Christi imperio adieceris, quam cum ab enormi iniuria domini Dei tui honorem, cunctis rebus praeferendum, eiusque sanctuarium a foedissima pollutione vindicaveris. Cui dominus noster Iesu Christus spiritualem gratiam perpetuamque felicitatem donare dignetur. Vale.

Ridolfi, Le lettere (Firenze 1933)

ยฉ 2026

STUDIO FRATESCO

All Rights Reserved

NEWSLETTER

Receive news of new translations and publications from the Opera Savonaroliana.